O DIES IRAE em MELHOR LATIM
Plange, plange, luctuosa Turba moesta naenia! Iam videbis lacrymosa Drammatis proscenia.
Ecce prodit ipse judex, Judicum ter maximus, Et tubarum clangor, index Et sonus novissimus. Surge turba clausa bustis, Iam tribunal panditur. Inde pravis, inde justis Digna merces redditur. En refulget Crux, Sionis Judicis praenuntia: En utrinque passioni Promicant insignia. State cuncti, tu sinistram Hoede turpis occupa: Vos oves adite dextram, Nulla jam saevit lupa. State sontes, state sancti Judicanti splendide. Ecce sedit in micanti Praetor altus sede Clara cujus ora fulgur, Verba sunt tonitrua Iam sonabit grande murmur Justa redens singulis. Stipat ala multa primi Praesidis subsellium; Quin verentur hunc et imi Ordines rebellium. Hic volumen proferetur, Quod patebit omnibus. Quantus horror, cum legetur Clausa nova cordibus! Noxa tristis, noxa dira, Nctis atra filia, Quam Tonantis plectet ira Ima torquens illa.In bilance nam severa Ponderabit crimina. Moxque ponet sorte vera Omnium discrimina. Lucis hujus dum recordor Palleo supplex reus: Ad tribunal dum vocabor Parce, Quaesitor Deus. Contremiscam te sedente, Causa dum tractabitur. Res agetur me tacente, Quae dein vulgabitur Rite causa quid peracta Sit futurum nescio. Namque Judex lite dicta Proferet sententiam. Ite, dicet criminosis, Ad profunda tartara. At venit - gloriosis - Ad suprema sidera (Carolus Verpaeus - in Dominus Tecum, curso alegre de latim).
sexta-feira, 1 de novembro de 2013
Assinar:
Postar comentários (Atom)
Nenhum comentário:
Postar um comentário